Lectio

 Matutinum


Tridentine - 1570

23/06
Lectio 4
De Sermóne sancti Joánnis Chrysostomi
Homilia 60 ad populum Antiochenum
Unicuíque fidélium Christus semetípsum per mystéria commíscet, et quos génuit, per semetípsum enútrit, nec álteri tradit; per hoc tibi rursum persuádens, quod carnem tuam assúmpsit. Ne torpeámus ígitur tanta digni caritáte et honóre putáti. Nonne vidétis quanta promptitúdine párvuli papíllas cápiunt, et quanto ímpetu lábia ubéribus infígunt? Accedámus cum tanta nos quoque alacritáte ad hanc mensam et ad úbera póculi spiritális: quinímmo cum longe majóri trahámus, tamquam infántes lacténtes, spíritus grátiam: et unus sit nobis dolor hac esca privári. Non sunt humánæ virtútis ópera, hæc quæ proponúntur: qui tunc ipsa fecit in illa cœna, idem ea nunc quoque facit. Nos ministrórum tenémus locum; qui vero sanctíficat ea et immútat, ipse est. Nullus ítaque Judas assístat, nullus avárus; nam tales mensa non súscipit. Si quis est discípulus, adsit; ait enim: Cum discípulis meis fácio Pascha. Hæc est illa mensa, et minus nihil habet. Non enim illam quidem Christus, hanc autem homo pérficit; verum et hanc ipse quoque.
Lectio 7
Léctio sancti Evangélii secúndum Joánnem
Joannes 6:56-59
In illo témpore: Dixit Jesus turbis Judæórum: Caro mea vere est cibus, et sanguis meus vere est potus. Et réliqua.

De Homilía sancti Augustíni Epíscopi
Tract. 26. in Joánnem, post medium
Hic est panis, qui de cælo descéndit. Hunc panem significávit manna, hunc panem significávit altáre Dei. Sacraménta illa fuérunt: in signis divérsa sunt; sed in re, quæ significátur, pária sunt. Apóstolum audi: Nolo enim vos, inquit, ignoráre, fratres, quia patres nostri omnes sub nube fuérunt, et omnes mare transiérunt, et omnes per Móysen baptizáti sunt in nube et in mari, et omnes eámdem escam spiritálem manducavérunt. Spiritálem útique eámdem; nam corporálem álteram; quia illi manna, nos áliud: spiritálem vero, quam nos, sed patres nostri, non patres illórum, quibus nos símiles sumus, non quibus illi símiles fuérunt. Et adjúngit: Et omnes eúmdem potum spiritálem bibérunt. Aliud illi, áliud nos, sed spécie visíbili quidem, tamen hoc idem significánte virtúte spiritáli. Quómodo enim eúmdem potum? Bibébant, inquit, de spiritáli, sequénte petra: petra autem erat Christus. Inde panis, inde potus. Petra Christus in signo, verus Christus in verbo et in carne. Et quómodo bibérunt? Percússa est petra de virga bis: gémina percússio, duo ligna crucis signíficat.

Lectio 8
Norunt fidéles corpus Christi, si corpus Christi non négligant esse. Fiant corpus Christi, si volunt vívere de Spíritu Christi. De Spíritu Christi non vivit, nisi corpus Christi. Intellígite, fratres mei, quid díxerim. Homo es, et spíritum habes, et corpus habes. Spíritum dico, quæ ánima vocátur, qua constas quod homo es; constas enim ex ánima et córpore. Habes enim spíritum invisíbilem, corpus visíbile. Dic mihi, quid ex quo vivat? Spíritus tuus vivit ex córpore tuo, an corpus tuum ex spíritu tuo? Respóndet omnis, qui vivit: qui autem hoc non potest respondére, néscio si vivit. Quid respóndet omnis, qui vivit? Corpus útique meum vivit de spíritu meo. Vis ergo et tu vívere de Spíritu Christi? In córpore esto Christi.

Lectio 9
Numquid enim corpus meum vivit de spíritu tuo? Meum vivit de spíritu meo, et tuum de spíritu tuo. Non potest vívere corpus Christi, nisi de Spíritu Christi. Inde est quod expónens nobis Apóstolus Paulus hunc panem: Unus panis, inquit, unum corpus multi sumus. O sacraméntum pietátis, o signum unitátis, o vínculum caritátis! Qui vult vívere, habet ubi vivat, habet unde vivat. Accédat, credat, incorporétur, ut vivificétur. Non abhórreat a compáge membrórum, non sit putre membrum quod resecári mereátur, non sit distórtum de quo erubescátur. Sit pulchrum, sit aptum, sit sanum: hǽreat córpori, vivat Deo de Deo. Nunc labóret in terra, ut póstea regnet in cælo.

Comentários

Postagens mais visitadas deste blog

Lições Espirituais

Pave Johannes Paul II's lysende rosenkrans